

Epistola ad Titum*
Caput 2: Versus 11
Apparuit enim.Quasi dicat: Omnes monendi sunt, quia omnibus natus est Christus, nullum exclusit. Vel,Gratia,id est Christus qui est gratia Dei. Vel,gratia Dei et Salvatoris,etc., id est Deus et Salvator noster, scilicet Dei Filius, etsi invisibilis sit in forma Dei, tamen per gratiam apparuit in forma servi.